Evangelium Secundum Lucam*

Caput 17: Versus 20

Interrogatus.Ideo interrogant, quia, sicut Lucas inferius aperuit, existimabant quod, veniente Domino Hierosolymam, confestim regnum ejus manifestaretur.Non venit regnum Dei,etc. Quia, quando veniet, neque ab angelis, neque ab hominibus potest observari, sicut Dominicae incarnationis tempus, et prophetarum vaticiniis praefixum, et angelorum est praeconiis manifestatum, adeo ut conceptus est, natus, baptizatus, praedicans, moriens, resurgens, ad coelos ascendens, comitantibus indesinenter, vel angelorum, vel hominum, vel certe miraculorum sit declaratus indiciis.
(* Traductions européennes)